Может кто знает где есть русский перевод? Фома Аквинский. Диспуты об истине. Исследование 17.
Часть 1. Или поможет перевести отрывок, потому что в современных латинско-русских словарях таких слов найти не удалось... :( Хотя бы общий смысл... Хотелось бы занать точное значение слов: synderesis
Dicit enim Hieronymus in Glossa Ezech., cap. I, 9, postquam de synderesi mentionem fecerat: hanc conscientiam interdum praecipitari videmus; ex quo videtur quod idem sit conscientia quod synderesis. Sed synderesis aliquo modo est potentia. Ergo et conscientia.
[55342] De veritate, q. 17 a. 1 arg. 2
Praeterea, nihil est subiectum vitii nisi potentia animae. Sed conscientia est subiectum inquinationis peccati, ut patet ad Titum, I, 15: inquinata est eorum mens et conscientia. Ergo conscientia est potentia.
[55343] De veritate, q. 17 a. 1 arg. 3
Sed dicebat, quod inquinatio non est in conscientia sicut in subiecto.- Sed contra, nihil potest numero idem esse inquinatum et mundum, nisi sit subiectum inquinationis. Sed omne quod mutatur de inquinatione in munditiam idem numero manens, quandoque est mundum et quandoque inquinatum. Ergo omne quod mutatur de inquinatione in munditiam vel e converso, est subiectum inquinationis et munditiae. Sed conscientia mutatur de inquinatione in munditiam; Hebr., IX 14: sanguis Christi (...) emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Ergo conscientia est potentia.
[55344] De veritate, q. 17 a. 1 arg. 4
Praeterea, conscientia dicitur esse dictamen rationis, quod quidem dictamen nihil est aliud quam rationis iudicium. Sed iudicium rationis ad liberum arbitrium pertinet, a quo etiam nominatur. Ergo videtur quod liberum arbitrium et conscientia sint idem. Sed liberum arbitrium est potentia. Ergo et conscientia.